domingo, 7 de agosto de 2005

CARL ORFF - CARMINA BURANA


CARMINA BURANA
CARL ORFF
07/02/2005




I. FORTUNA IMPERATRIX MUNDI


1- O Fortuna



O Fortuna.

Velut Luna statu variabilis,
semper crescis aut decrescis; vita detestabilis
nunc obdurat et tunc curat ludo mentis anciem,
egestatem, potestatem, dissolvit ut glaciem.

Sors imanis et inanis, rota tu volubilis,

status malus, vana salus semper dissolubilis,
obumbrata et velata michi quoque niteris;
nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris.

Sors salutis et virtutis michi nunc contraria

est affectus et defectus semper in angaria.
Hac in hora sine mora cordum pulsum tangite;
quod per sortem sternit fortem, mecum omnes plangite!




2- Fortune plango vulnera




Fortune plango vulnera stillantibus ocellis,

quod sua michi munera subtrahit rebelis.
Verum est, quod legitur fronte capillata,
sed plerumque sequitur occasio calvata.

In Fortune solio sederam elatus,

prosperitatis vario flore coronatus;
quicquid enim florui felix et beatus,
nunc a summo corrui gloria privatus.

Fortune rota volvitur descendo minoratus;

alter in altum tollitur nimis exaltatus
rex sedet in vertice -- caveat ruinam!
nam sub axe legimus Hecubam reginam.




II. PRIMO VERE




3- Veris leta facies




Veris leta facies mundo propinatur,

hiemalis acies victa iam fugatur.
In vestiu vario Flora principatur,
nemorum dulcisono que cantu celebratur. Ah!

Flore fusus gremio Ph\oebus novo more

risum dat, hoc vario iam stipate flore.
Zephyrus nectareo spirans in odore,
certatim pro bravio curramus in amore. Ah!

Cytharizat cantico dulcis Philomena,

flore rident vario prata iam serena,
salit cetus avium silva per amena,
chorus promit virginum iam gaudia millena. Ah!




4- Omnia Sol temperat




Omnia Sol temperat purus et subtilis,

novo mundo reserat faciem Aprilis;
ad Amorem properat animus herilis
et iocundis imperat deus puerilis.

Rerum tanta novitas in solemni vere

et veris auctoritas iubet nos gaudere;
vias prebet solitas, et in tuo vere
fides est et probitas tuum retinere.

Ama me fideliter! Fidem meam nota:

de corde totaliter et ex mente toda
sum presentialiter absens in remota.
Quisquis amat taliter, volvitur in rota.




5- Ecce gratum




Ecce gratum et optatum ver reducit gaudia:

purpuratum floret pratum, Sol serenat omnia.
Iam iam cedant tristia!
Estas redit, nunc recedit Hyemis sevitia. Ah!

Iam liquescit et decrescis grando, nix et cetera;

bruma fugit et iam sugit Ver Estatis ubera;
illi mens est misera,
qui ne vivit, nec lascivit sub Estatis dextera. Ah!

Gloriantur et letantur in melle dulcedinis

qui conantur, ut utantur premio Cupidinis;
simus jussu Cypridinis
gloriantes et letantes pares esse Paridis. Ah!





UF DEM ANGER




6- Tanz




7- Floret silva nobilis




Floret silva nobilis floribus et foliis.

Ubi est antiquus meus amicus? Ah!
Hinc equitavit! Eia, quis me amabit? Ah!

Floret silva undique, nah mime gesellen ist mir wê.

Gruonet der walt allenthalben, wâ ist min geselle alse lange? Ah!
der ist geriten hinnen, o wî, wer sol mich minnen? Ah!




8- Chramer, gip die varwe mir




Chramer, gip die varwe mir, die min wengel r\oete,

da mit ich die jungen man an ir dank der minnen liebe n\oete.

Seht mich an, jungen man!

lat mich iu gevallen!

Minnet, tugenliche man, minnecliche frouwen!

minne tuot iu hoch gemuot und lat iuch in hohen eren schouwen.



Seht mich an, jungen man!

lat mich iu gevallen!

Wol die Werlt, daz du bist also freunderiche!

ich wil dir sin undertan durch din liebe immer sicherliche.

Seht mich an, jungen man!

lat mich iu gevallen!





9- a) Tanz




b)

Swaz hie gat umbe
Swaz hie gat umbe, daz sint alles megede,
die wellent ân man alle diesen sumer gan. Ah! Sla!



c)

Chum, chum, geselle min
Chum, chum, geselle min,ih enbite harte din,
ih enbite harte din, chum, chum, geselle min.



Suzer rosenvarwer munt, chum und mache mich gesunt,

chum und mache mich gesunt, Suzer rosenvarwer munt.



Swaz hie gat umbe, daz sint alles megede,

die wellent ân man alle diesen sumer gan. Ah! Sla!




10- Were diu werlt alle min




Were diu werlt alle min von deme mere unze an den Rin,

des wolt ih mih darben, daz diu chünegin von Engellant
lege an minen armen. Hei!




II. IN TABERNA





11- Estuans interius




Estuans interius ira vehementi

in amaritudine loquor mee menti:
factus de materia, cinis elementi
similis sum folio, de quo ludunt venti.

Cum sit enim proprium viro sapienti

supra petra ponere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti,
sub eodem tramite nunquam permanenti.

Feror ego veluti sine nauta navis.

ut per vias aeris vaga fertus avis;
non me tenent vincula, non me tenet clavis,
quero mihi similes, ed adiungor pravis.

Mihi cordi gravitas res videtur gravis;

iocus est amabilis dulciorque favis;
quicquid Venus imperat, labor est suavis,
que nunquam in cordibus habitat ignavis.

Via lata grandior more iuventutis,

implicor et vitiis immemor virtutis,
voluptatis avidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.




12- Olim lacus colueram




Olim lacus colueram

olim pulcher extiteram,
dum cignus ego fueram.

Miser, miser! modo niger et ustus fortiter!


Girat, regirat gracifer;

me rogus urit fortiter:
propinat me nunc dapifer.

Miser, miser! modo niger et ustus fortiter!


Nunc in scutella iaceo,

et volitare nequeo,
dentes fredentes video:

Miser, miser! modo niger et ustus fortiter!





13- Ego sum abbas




Ego sum abbas Cucaniensis,

et concilium meum est cum bibulis,
et in secta Decii voluntas mea est,
et qui mane me quesierit in taberna,
post vesperam nudus egredietur,
et sic denudatus clamabit:

Wafna! Wafna! quid fescisti sors torpissima?

nostre vite gaudia abstulisti omnia! Haha!




14- In taberna quando sumus




In taberna quando summus, non curramus quid sit humus,

sed ad ludum properamus, cui semper insudamus.
Quid agatur in taberna, ubi numus est pincerna,
hoc est opus ut queratur, sic quid loquar, audiatur.

Quidam ludunt quidam bibunt, quidam indiscrete vivunt,

sed in ludo qui morantur, ex his quidam desnudantur,
quidam ibi vestiuntur, quidam saccis induuntur,
Ibi nullus timet mortem, sed pro Baccho mittunt sortem:

Primo pro nummata vini ex hac bibunt libertini;

semel bibunt pro captivis, post hec bibunt ter pro vivis,
quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelis defunctis,
sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis,

Octies pro fratibus perversis, novies pro monachis dispersis,

decis pro navegantibus, undecies pro discordantibus,
duodecis pro penitentibus, tredecis pro iter agentibus,
Tam pro papa quam pro rege bibunt omnes sine lege.

Bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibt clerus,

bibit ille, bibit illa, bibit servus cum ancilla,
bibit velox, bibit pinger, bibit albus, bibit ninger,
bibit constans, bibit vagus, bibit tudis, bibit magus,

Bibit pauper et egrotus, bibit exul et ignotus,

bibit puer, bibit canus, bibit presul et decanus,
bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater,
bibit iste, bibit ille, bibunt cetum, bibunt mille.

Parum sexcente nummate durant, cum immoderate

bibunt omner sine meta. Quamvis bibant mente leta,
sic nos rodunt omnes gentes, et sic erimus egentes.
Qui nos rodunt confundantur et cum iustis non scribantur.
Io io io io io io io io io!




III. COUR D'AMOURS





15- Amor volat undique


Amor volat undique captus est libidine.

Iuvenes, iuvencule coniungantur merito.
siqua sine socio, caret omni gaudio;
tenet noctis infima sub intimo
cordis in custodia; fit res amarissima.




16- Dies, nox et omnia




Dies, nox et omnia mihi sunt contraria,

virginum colloquia me fay planszer,
oy suvenz suspirer, plu me fay temer.

O sodales, ludite, vos quis scitis dicite,

mihi mesto parcite, grand hey dolur,
attamen consulite per voster honur.

Tua pulchra facies me fay planszer milies,

pectus habet glacies. A remender,
satim vivus fierem per un baser.




17- Stetit puella




Stetit puella rufa tunica;

si quis eam tetigit, tunica crepuit. Eia!

Stetit puella tamquam rosula:

facie splenduit os eius floruit. Eia!




18- Circa mea pectora




circa mea pectora multa sunt suspiria

de tua pulchritudine, que me ledunt misere. Ah!

Mandaliet, mandaliet, min geselle chõmet niet.


Tui lucent oculi sicut solis radii,

sicut splendor fulguris lucem donat tenebris. Ah!

Mandaliet, mandaliet, min geselle chõmet niet.


Velut deus, vellent dii, quod mente proposui:

ut eius virginea reserassem vincula. Ah!

Mandaliet, mandaliet, min geselle chõmet niet.





19- Si puer cum puellula




Si puer cum puellula moraretur in cellula,

felix coniunctio. Amore sucrescente,
pariter e medio avulso procul tedio,
fit ludus ineffabilis membris, lacertis, labilis.


20- Veni, veni, venias


Veni, veni, venias, ne me mori facias,

hyrca, hyrce, nazaza, trillirivos!

Pulchra tibi facies, oculorum acies,

capillorum series, a quam clara species!

Rosa rubicundior, lilio candidior,

omnibus formosior, semper in te glorior!




21- In trutina




In trutina mentis dubia fluctuant contraria

lascivus amor et pudicitia. Sed eligo quod video,
collum iugo prebeo; ad iugum tamen suave transeo.




22- Tempus est iocundum




Tempus est iocundum, o virgines,

modo congaudete, vos iuvenes!

Oh, oh, oh! Totus floreo!

Iam amore virginali totus ardeo!
novus, novus amor est, quo pereo!

Mea me confortat promissio,

mea me ceportat negatio.

Oh, oh, oh! Totus floreo!

Iam amore virginali totus ardeo!
novus, novus amor est, quo pereo!
Tempore brumali vir patiens,
animo vernali lasciviens.

Oh, oh, oh! Totus floreo!

Iam amore virginali totus ardeo!
novus, novus amor est, quo pereo!

Mea mecum lundit virginitas,

mea me detrudit simplicitas.

Oh, oh, oh! Totus floreo!

Iam amore virginali totus ardeo!
novus, novus amor est, quo pereo!

Veni, domicella, cum gaudio,

veni, veni, pulchra, iam pereo!

Oh, oh, oh! Totus floreo!

Iam amore virginali totus ardeo!
novus, novus amor est, quo pereo!




23- Dulcissime




Dulcissime! Ah!

Totam tibi subdo me!




BLANZIFLOR ET HELENA





24- Ave, formosissima




Ave, formosissima, gemma pretiosa,

ave, decus virginum, virgo gloriosa,
ave, mundi luminar, ave mundi rosa,
Blanziflor et Helena, Venus generosa!




25- O Fortuna



✌# 19 DE ABRIL - DIA DO INDIO - ALDEIA CONECTADA - FACEBOOK E ORKUT

    ✌# 19 DE ABRIL - DIA DO INDIO - ALDEIA CONECTADA - FACEBOOK E ORKUT       Hashtags:   # 🙀 , #hashtags 🙀 , ★#, ★#Junião, ✌#, ✌# 04ABR...